- PALAESIMUNDUM
- PALAESIMUNDUMapud Plinium, l. 6. c. 22. ubi de Taprobana Insul. Legatos quatuor misit, principe Rachia. Ex iis cognitum D. esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac Regiae. CC. M. plebis: Regia erat Insul. Taprobanae, in qua ducenta quinquaginta milia plebis urbanae, in cuius locum Ptolomaei tempore successit Α᾿νουρίγραμμον, quam is Regiam unicam in ea Insul. suô tempore fuisse prodit, nullâ plane amplius Palaesimundi mentione factâ. Sed et Palaesimundis subintellige insula, tota Insula vocabatur Plinii aetate, ab illo oppido Infulae clarissimo et Βασιλείῳ; at Ptolomaei aevô dicebatur Salica. Adeo omnia cum tempore mutantur; Sic Saba, apud vetustissimos Auctores Sabaeorum Metropolis, ut Agatharchidae, desiit esse, et eam ex cepit Μαριάβα. Neque veto oppidum solum, et Insulam ipsam, sed et fluvium in ea, influentem in mare, iuxta illud oppidum, Palaesimundum fuisse appellatum, idem Plinius addit. E quibus liquere potest, quantô vetustior fit Ptolemaeô auctor ille, qui Periplum maris Rubri composuit, dum ita scribit, Ε᾿ις πέλαγος ἔκκειται πρὸς αὐτὴν τὴν δύσιν, λεγομένη Παλαισιμούνδου, παρὰ δὲ τοῖς ἀρχαίοις αὐτών Ταπροβάνη, In pelago sita est ad Occasum, dicta Palaesimunda, apud vetustiores autem eorum Taprobane. Nempe aetate huius Auctoris adhuc dicebatur Παλαισιμούνδου, quod vetus nomen eius esse tradit Ptolemaeus. Sed et hinc apud Ptolemaeum, ubi vulgo editum est, ἥ τις ἐκαλεῖτο πάλαι Σιμούνδα, quae vocabatur olim Simundi, legendum esse coniunctim Παλαισιμούνδου videmus. Quemad modum et Marcianus Heracleota legit, Η῾ δὲ Ταπροβάνη νῆσος πρότερον μὲν ἐκαλεῖτο Παλαισιμούνδου, νῦν δὲ Σαλικὴ. Taprobane Insul. autem, prins vocabatur Palaesimundu, postea Salita dicta est. E qua voce Salica, Taprobanem Veter. Zeilan esse hodiernorum, uti ab Arabibus et Persis appellatur, conicit Salmasi eo maiori fiduciâ, quod multa locorum in illis regionibus hodieque vocabula ab antiquo temanserint, ut Sinae, Indus, Sinthus, Comarin, et alia. Sed et situs, inquit, Insulae Zeilan; Elephanti, quos gignit maximos; gemmae et margaritae grandiores, quas illa fert, et multa alia, prorsus evincunt esse veterem Taprobanem. Vide eum Exercit. Plin. ad Solinum p. 1110. et 1117. item in voce Taprobane.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.